- SUFFRAGANEI
- SUFFRAGANEIdicuntur Episcopi, qui Archiepiscopo suffragari et assistere tenentur: Vocati enim sunt in partem sollicitudinis Archiepiscopi, non in plenitudinem potestatis. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archeol. Graeci ὑποψηφίους Suffrag aneos vocabant, qui ψηφιςθέντες, ut loquitur Pachymeres l. 8. c. 13. seu Cleri suffragiis electi, nondum consecrati erant. Praeterea Suffraganei Papae vocantur Episcopi aliarum Dioeceseon, Romanae Sedi immediare subiecti, ut est in Gallia Aniciensis, qui in veteri Charta A. C. 1233. Papae suffraganeus specialis appellatur, apud Car. du Fresne, aliique. Imo et Episcoporum adiutores, titulares scil. Episcopi et in functionibus eorum Cooperatores seu Vicarii, passim Suffraganei dicuntur, de quibus vide can. 10. Concil. Lateranensis, in quo instituti, Steph. Tornacensem Ep. 129. Altaserram de Adiutoribus Episc. l. 1. et 2. Car. du Fresne Glossar. et Dominicum Macrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.